monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 97
Et est sensus: Si coactus inopia earum rerum quae temporali vitae sunt necessariae, praedico Evangelium, alii per me habebunt mercedem, ego autem non, quia ipsum Evangelium non diligo, sed eius pretium in illis temporalibus constitutum. [Augustinus] Quod nefas est fieri, ut non tanquam filius ministret quisque Evangelium, sed tanquam servus cui dispensatio credita est, ut tanquam alienum erogans, nihil inde ipse capiat praeter cibaria.